- SOROR
- SORORde Furiis κατ᾿ ἐξοχὴν, apud Statium l. 2. Sylv. 1. v. 185.Nulla Soror flammis, nulla assurgentibus hydrisTerrebit ———De Parcis item, Horatius Carm. l. 2. Od. 3. v. 15.Dum res et aetas et SororumFila trium patiuntur atra etc.Apud rei Ecclesiasticae Scriptores, Sorores dictae Presbyterorum Episcoporumque uxores, a quibus hi processu temporis abstinere coeperunt. Auctor Vitae Severi episc. Ravenn. n. 19. Uxor quippe in sororem versa est. Item Mulieres extraneae, συνείσακτοι Graecis, quarum consortium vitare iubentur Clerici, in Cohcilio Ancyrano can. 19. Nicaeno can. 3. et aliis subsequentibus Conciliis. Hôc modô Soror pro amica, apud Martial. l. 10. Epigr. 65. v. ult. et l. 12. Epigr. 20. v. 2. uti Frater, pro amico. Idem l. 2. Epigr. 4. v. 3.Fratrem te vocat, et Soror vocatur.Cur vos nomina nequtora tangunt?Vide quoque Tibullum, Petronium, Alios. Unde ex Fratrum et Sororum appellatione, quâ sese veteres Christiani insigniebant, ut supra diximus voce Frater, sequiora colligit et eorum fldem sanctissimam libidinum religionem vocat Caecilius apud Minucium. Quid vero causae, quod sacra haec nomina ad amores et libidines traxerint Ethnici, docet Scholiastes Lycoph. τοὺς ξένους ἀδελφοὺς τὰ ἐρωτικὰ ποιοῦσιν. αἱ γὰρ ἐρῶντες, φωραθεῖσαι λέγουσιν. ἀδελφός μου καὶ συγγενής μου ἐςτίν. Vide Io. a Wower et Iac. Ouzelium ad Minucium d. l. adde Lipsum Var. Lect. l. 2. c. 1. Porro Monachis sic appellatae sunt Virgines ac Mulieres, quae pietatis ac devotionis intuitu eorum disciplinae ac regulae se addicebant, ita ut domicilia seclusa omnino haberent a Monachorum aedibus: Feminae conversae quoque dictae. Unde Monasteriorum Duplicum origo. Imo quaevis Sanctimoniales, apud Forrunatum l. 5 Poem. 1. l. 11. Poem. 1. et alibi. Sed et Sororum appellatione Regum Principumque uxores donabantur, cum de iis verba faciebant Principes exteri, aut ad eas scribebant, quemadmodum coniuges earum Fratres nominabant etc. Vide Cat. du Fresne in Glossar. laudantem hanc in rem Ep. 39. inter Francicas Tom. 1. Histor. Franc. et varios Auctores in praedictam: nec non I. C. Suicerum Thesaur. Eccl. voce Α᾿δελφὴ, item, ός. Ceterum in Matralibus, Sororum liberos, velut suos, in ulnas accepisse, iisque bona precatas esse matronas veter. Romanorum, diximus supra, ubi de festo hoc. Apud Persas, incestu iam inde a Cambyse usitatô, Sororem in matrimonio habuisse Darius ultimus legitur apud Iustinum l. 11. c. 9. et Orosium l. 3. c. 16. more ad Graecos Aegypti Reges aliosque mde translatô. Imo eôdem patre natas uxores et Atheniensibus ducere licuisle, C. Nepos in Cimone tradit, patriumque eum morem vocat c. 1. Quibus contraria figentes vestigia Spartani, germanarum nuptias adversati, uterinas ducebant, Lycurgô permittente. Aegyptiis vero etiam eôdem patre eâdemque matre genitas, Philo de Special. LL. quem morem a Chamo ulque arcessit Berosus Antiqq. l. 3. Unde Seneca de morte Claudii, ubi illi obicit sororis nuptias, Athenis, inquit, adde et Spartae, dimidium licet, Alexandriae totum. Vide Ant. Mauretum Var. Lect. l. 15. c. 5. Keuchenium et Gebhardum ad Nepot. etc. Nec ignotum illud Iunonis apud Senec. Targ. in Hercule Fur. sub init.Soror Tonatis, (hoc enim solum mihiNomen relictum est) etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.